[244] EPISTOLA XLIV. PAULLUS G. F. P. N. MERULA Clarissimo Viro THEODORO CANTERO, S. Dico. Qui in amicitiam magni viri se insinuare cupit V. Cl.
solet ad id uti opera & commendatione alicujus, qui apud
ejundem non nullo est loco. Ego id conatus sum, at male cessit. Nupera
ad te mea exspectabant reditum Delphis IACOBI TOUWII (qui animi tui
erga Romanarum Antiquitatum studiosos admodum propensi non postremus
praeco) inciderunt vero in nescio quod hominum genus. Non mea id, sed
me absente meorum culpa factum. Nimium quantum hunc errorem aegre tuli;
excusatum me, si excusationi locus, venio per hunc, qui & a te
in amicitiam adscitus, & mihi a multo jam tempore magna
familiaritate devinctus. Utinam ipse praesens me possem purgare, magis
moverem. Tu tamen V. Cl. scio, gratiam hujus delicti etiam per hunc
facies. Postulat praeter alia id tua erga nostrae classis homines
humanitas. Ennii mea illa, quae nominari, praelum jam jam
subibunt. Multa restituam ibi suis libris, quae, nullo
indicato libro, ab Auctoribus citantur, imo, exceptis paucis, omnia.
Singulis fragmentis Annum praefigam AB. Vir. Clariss. quo pertinere
mihi videbuntur; & in notis singulorum historias indicabo. Si
quid eo habes, vel quod Ennii Annales, praeter quae vulgo nota, auget;
vel quod nota jam emendat, quaeso communica. Tanti beneficii, memorem
me experiere. Hoc etiam atque etiam rogo. Vale V. Cl. Ex Palatio
Comitum, Propridie Eidus April. MDXCII. |